라틴어 문장 검색

"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
"cum ecce crapula madens et improvidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto in insani modum Aiacis armatus, non ut illi vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe fortius, qui tres inflatos caprinos utres exanimasti ut ego te prostratis hostibus sine macula sanguinis non homicidam nunc sed utricidam amplecterer."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:29)
"Et illi nesciocui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenam cruentumque percussorem praeponis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:13)
Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:4)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)
"Fuge mei percussoris cruentam dexteram:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:56)
"Nec tamen cum quoquam participatis noc- turnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulatio, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:62)
At ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum per pectus medium transadegit a nec tamen peremptus ac prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit;
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:6)
Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:12)
Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:1)
Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem primum deus fecit, etiam femineus sexus praeceptum accepit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:3)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
quorum adventu breve tempus petivit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장11)
cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장2)
nec illum sponte extinctum verum immisso percussore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION