라틴어 문장 검색

et torquebit reos perenniter
(ARCHIPOETA, I99)
quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 4:2)
At motus ille perennis rotationis videtur esse coelestium proprius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:4)
Etenim tam temperies quam intemperies ex contrariis consistunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:3)
Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장24)
Quisquis uolet perennem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 1:1)
num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet, animorum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:2)
Haec temperies alit ac profert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 30:1)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
miscet quam iusta pudorem temperies nimio nec sanguine candor abundat!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:169)
quid me temperies iuvit?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:94)
hic celer effecit, bruma ne longior una esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas temperiem caelo pariter patriaeque referret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:45)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
rubris quae fluctibus insula latrat, qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae secessit regio, quo non rumore secundo Palladii penetravit amor mentisque benigna temperies doctique sales et grata senectus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae39)
temperiem servant oculi;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:114)

SEARCH

MENU NAVIGATION