라틴어 문장 검색

Quis annitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune, omnibusque memorans anteponi debere propinquum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:1)
Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 3:2)
Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 48:1)
pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:1)
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
Cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens, ut quiescentes eos tamquam in suis, nec lacesseret quisquam nec vexaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:2)
Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens, turrim laxatam evertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:1)
Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 2:1)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)
Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:2)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens, intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 3:1)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)
Romanos ex Perside redire properantes, procedentesque, crebris proeliis lacessunt Persae et Saraceni, ac magno cum detrimento repelluntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION