라틴어 문장 검색

Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:1)
[te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:3)
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas, Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:1)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:2)
Sed quae dicta sunt de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:4)
Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:5)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:3)
pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 202:2)
pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, filiae, somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 202:2)
epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 2:1)
quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:5)
tu vero pervulga Hirtium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 45 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION