라틴어 문장 검색

Praeterea cum Cl. Flamstedius Cometam, qui Mense Novembri apparuerat, eundem esse cum Cometa mensium subsequentium, literis ad me datis aliquando disputaret, & Trajectoriam quamdam ab orbe hocce Parabolico non longe aberrantem delinearet, visum est loca Cometae in hoc orbe Mense Novembri computare, & cum Observationis conferre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 29:1)
Loca autem Cometae iisdem horis in orbe Parabolico inventa ita se habent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 38:1)
Congruunt igitur observationes tam mense Novembri, quam mensibus tribus subsequentibus cum motu Cometae circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ, atque adeo hanc esse veram hujus Cometae Trajectoriam confirmant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 40:1)
Orbem jam descriptum spectanti & reliqua Cometae hujus Phaenomena in animo revolventi haud difficulter constabit quod corpora Cometarum sunt solida, compacta, fixa ac durabilia ad instar corporum Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:1)
Igitur repudiata coelorum refractione, superest ut Phaenomena Caudarum ex materia aliqua reflectente deriventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:45)
Pendent igitur Phaenomena caudae à motu capitis, non autem à regione coeli in qua caput conspicitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:12)
perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum ad omnia illa caudarum phaenomena abunde sufficere ex hac computatione perspicuum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:11)
si modò Phaenomena eorum Hevelius recte notavit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:3)
Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:7)
illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:2)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION