라틴어 문장 검색

illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장6)
aderat filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui viderat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장5)
plures obtulisse ultro percussoribus iugulum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장6)
de percussore non satis constat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장9)
centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장2)
uxor eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장3)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic percussorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae provectum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장5)
centurionemque percontatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis rettulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장12)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominauit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:3)
percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:1)
hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 3:1)
unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION