라틴어 문장 검색

Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:2)
Concava vallis erat, quo se demittere rivi adsuerant pluvialis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:3)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:5)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)
Nam cùm pondera specifica Aquae pluvialis & Argenti vivi sint ad invicem ut 1 ad 13-2/3 circiter, & ubi Mercurius in Barometro altitudinem attingit digitorum Anglicorum 30, pondus specificum Aeris & aquae pluvialis sint ad invicem ut 1 ad 850 circiter:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION