라틴어 문장 검색

ut fit in natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:14)
audax proculdubio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius provehi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:10)
tamen in summa rerum proculdubio contrarium invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:7)
quae proculdubio per multos saeculorum circuitus et ambages et ipsa quandoque prodibunt, sicut illa superiora prodierunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:3)
Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:1)
Occurret proculdubio et illud:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:1)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
Itaque facienda est corporum separatio et solutio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:1)
Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:2)
Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:7)
Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:1)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION