라틴어 문장 검색

Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
(7) Ad hoc quod obicitur de illuminatione intellectus animae rationalis, secundum philosophiam dupliciter respondetur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:1)
Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:20)
Tertia mutatio est distinctio materiae, quando vesicula cerebri ascendit sursum et vesicula hepatis aliquantulum inferius ad dextrum, et ad ultimum descendit vesica vasorum seminalium;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:22)
Quarta mutatio est totius materiae distinctio, ut distribuatur locis membrorum secundariorum, quae creatrices virtutes non habent:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:24)
et hanc distinctionem iterum facit cordis exsufflatio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:25)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
Praemissa distinctione de triplici genere mortis, ostendit tertium genus medium esse;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 1:1)
Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:17)
In omni enim re confusione melior est distinctio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:2)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:12)
homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:8)
item qua ratione sit distinguendum inter animae partem rationalem et sensitivam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:3)
eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION