라틴어 문장 검색

et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
(아풀레이우스, 변명 4:18)
primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;
(아풀레이우스, 변명 26:4)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim?
(아풀레이우스, 변명 100:1)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 15:1)
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 5:1)
Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 10:1)
in eo vero, quod usque ad unum sectio illa non ducitur, pariter inparem non refutat, sed a pariter pari disiungitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:6)
Nec hunc geniturae ordinem eptagonorum procreatio refutabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:17)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION