라틴어 문장 검색

Unde si Terra vere quiescit, corpus quod relative quiescit in Navi, movebitur vere et absolute ea cum Velocitate qua Navis movetur in Terra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:6)
Sin Terra etiam movetur, orietur verus et absolutus corporis motus partim ex Terrae motu vero in spatio immoto, partim ex Navis motu relativo in Terra;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:7)
feratur Navis in Occidentem cum Velocitate partium decem, Nauta autem ambulet in Navi Orientem versus cum Velocitatis parte una, movebitur Nauta vere et absolute in spatio immoto cum Velocitatis partibus 10001 in Orientem, et relative in Terra Occidentem versus cum Velocitatis partibus novem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:10)
Tempus absolutum a relativo distinguitur in Astronomia per AEquationem Temporis vulgi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:1)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Sic vice locorum & motuum absolutorum relativis utimur, nec incommode in rebus humanis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:4)
Distinguuntur autem Quies & Motus absoluti & relativi ab invicem per eorum proprietates, causas & effectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:1)
Igitur motis corporibus ambientibus, moventur quae in ambientibus relative quiescunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:3)
Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:5)
Causae, quibus motus veri et relativi distinguuntur ab invicem, sunt vires in corpora impressae ad motum generandum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:1)
at motus relativus generari et mutari potest absq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:3)
Sufficit enim ut imprimantur in alia solum corpora ad quae fit relatio, ut ijs cedentibus mutetur relatio illa in qua hujus quies vel motus relativus consistit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:5)
Rursus motus verus a viribus in corpus motum impressis semper mutatur, at motus relativus ab his viribus non mutatur necessario.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:6)
Mutari igitur potest motus omnis relativus ubi verus conservatur, et conservari ubi verus mutatur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:8)
Effectus quibus motus absoluti et relativi distinguuntur ab invicem, sunt vires recedendi ab axe motus circularis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION