라틴어 문장 검색

num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
(아풀레이우스, 변명 14:10)
haec tanta ac totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim:
(아풀레이우스, 플로리다 18:15)
ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
"ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:18)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:6)
Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:1)
Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 1:4)
alterum, ne in iure coronae stabiliendo in persona sua (id quod comitiorum authoritate se consecuturum confidebat) vota ordinum ullatenus in Elizabetham reflecterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:8)
At rex Galliae ex altera parte non sincere in hoc negotio versatus est, sed summo cum artificio et simulatione insigni ad eam metam collimans, ut tempus lucraretur auxiliaque Anglorum sub spe pacis retardaret donec Britanniam armis suis occupasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:27)
Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum diuites Arabas - eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum ualles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant:
(아풀레이우스, 플로리다 6:1)
Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)
His quae dixi (domini mei) fortasse opus non erat, nisi quod rex noster tenero quodam affectu et anxio quicquid in Angliae amicitiam reflectere possit amplectatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:11)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION