라틴어 문장 검색

Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:11)
hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5125)
nam dici solebat in sacris 'da quod debes de manu dextra aris'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1064)
Hic graves alius mero obtruncat et continuat in mortem ultimam somnos, ab aris alius accendit faces contraque Troas invocat Troiae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:32)
sic multos fluvio vates arente per annos hospite qui caeso monuit placare Tonantem, inventas primus Busiridis imbuit aras et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:94)
Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris et dis acceptus penetravit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:3)
tum quisquis comes fuerat tyranni iacuit et poenae comes, nunc sacra patri victor et superis feram caesisque meritas victimis aras colam.
(세네카, Hercules Furens 13:2)
Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 12:2)
tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
sane sacrum dicitur quod rite sacratur deo, ut aedes, arae, simulacra, dona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7334)
ipse gravi patera sacri libamina Bacchi rite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 207:1)
hic primus e septem viris qui stant ad aram proximi, Levita sublimis gradu et ceteris praestantior, claustris sacrorum praeerat, caelestis arcanum domus fidis gubernans clavibus votasque dispensans opes.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.14)
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
quidam genus sacrificii appellant, quo veteres cum aras circumirent et rursus se converterent et deinde consisterent, dicebant minusculum sacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 625)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION