라틴어 문장 검색

Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 75:1)
Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam.
(카이사르, 내란기, 3권 78:1)
quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 4장4)
Ille appellatus respondit: si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 36장2)
valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:262)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
Praeterea grandes effosso marmore sulci saucia longinquo limite saxa secant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus12)
flagrat anhela silex et amicam saucia sentit materiem placidosque chalybs cognoscit amores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete24)
saucia truncato pallebant flumina cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae85)
strident Zephyri cursuque rotarum saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:46)
quo saucia vento decolor iratos attollat Cynthia vultus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:267)
in medio scopulis se porrigit Aetna perustis, Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos, Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur et, quotiens detractat onus cervice rebelli in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:73)
tunc forti saucius ictu dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:92)
tunc vulnere saucius ipsi tradetur genero, passurus prodita regna, et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION