라틴어 문장 검색

ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit, ora tunc flore venustior omni sanguis cute tinguet amoena.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti23)
"hunc inquinatum talibus contagiis, tabo recentis sordidum piaculi, omnes salutant atque adorant eminus, vilis quod illum sanguis et bos mortuus foedis latentem sub cavernis laverint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1432)
tollunt sodales seminecem solo verbisque deflent exequialibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis21)
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:4)
vidi atro cum membra fluentia tabo manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:9)
Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu seminecem liquit saxo lacerumque viator;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:10)
semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:6)
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:9)
Ingens concursus ad ipsa corpora seminecisque viros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 15:3)
simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:5)
Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno veniunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:4)
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta victoremque ferant morientia lumina Turni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:18)
Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, semineces volvit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:15)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION