라틴어 문장 검색

Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur, quod assidue Romae contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 6:1)
vis, ut infra circulum parvae septimanae
(ARCHIPOETA, IV17)
Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori:
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:2)
Quem diem septimanae primum ex observatione eventuum, dein ex memoria et opinione, prae caeteris tanquam sibi faustum et prosperum subinde delegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 10:2)
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장31)
Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:30)
Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:1)
Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:11)
qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:2)
Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 4:1)
Nonae in his septimanae erant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:2)
Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:1)
et quintanas quidem dicto quinquies verbo καλῶ, septimanas repetito septies praedicabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:2)
flumine vivo perenni, quia iugiter aqua fluens viva vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7191)
it stridor ad dolorem Aeneae pertinet, de quo ait 'magno persentit pectore curas'. alte aut iugiter, diu;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4431)

SEARCH

MENU NAVIGATION