라틴어 문장 검색

ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
iam susurrari audio Civem Atticam esse hanc.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4120)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
O matre pulcra filia pulchrior, quem criminosis cumque voles modum pones iambis, sive flamma sive mari libet Hadriano.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 161)
me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:4)
syllaba longa brevi subiecta vocatur Iambus, pes citus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:10)
Parios ego primus iambos ostendi Latio, numeros animosque secutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1914)
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 233)
deus, deus nam me vetat inceptos, olim promissum carmen, iambos ad umbilicum adducere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 142)
nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:2)
aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 304:3)
ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 337:4)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION