라틴어 문장 검색

Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:4)
atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:4)
At si circuitum habere ea febris solita est sic, ut tertio, quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 3:6)
atque ita tertio et quarto, deincepsque permutatis inter manus acubus plaga includenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:3)
Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:1)
Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:3)
tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se res urbanas administrarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:1)
Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI2)
nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 32313)
male autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, di- centes georgiam esse γῆσ ἔργον, id est terrae operam, quam primi duo continent libri - nescientes tertium et quartum, licet georgiam non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr19)
per pecora autem tertium et quartum, quia et apes pe- cora sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5582)
tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:8)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum conplexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:3)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 3:3)
Augeatur jam numerus & minuatur latitudo triangulorum in infinitum, & eorum ultima perimeter ADF, (per Corollarium quartum Lemmatis tertii) erit linea curva;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION