라틴어 문장 검색

Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:1)
Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:1)
In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:1)
Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:1)
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:1)
Igitur testiculi simile quiddam medullis habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:3)
Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:5)
testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:6)
interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 9:5)
eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:2)
Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:1)
neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION