라틴어 문장 검색

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis - hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis - et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 3:1)
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in Parthenium mare, Gnaeus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 10:1)
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:1)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti lenius amni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:2)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
aestuansque diu qua vi propulsaret aerumnas, ipse in Italia residens, ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam - repperit tandem consilium rectum, et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum, in societatem imperii adsciscere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:3)
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 1:1)
Drysidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 4:1)
Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 3:1)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)
Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 5:1)
qui graviore motu animi percitus, ad corripiendos aliquos septem a Barbatione petierat naves, ex his quas velut transiturus amnem ad compaginandos paraverat pontes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:3)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION