라틴어 문장 검색

Contra malignos esse si cupis tutus, Apollinarem conveni meum, Scazon.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVI7)
I, felix rosa, mollibusque sertis Nostri cinge comas Apollinaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIX1)
O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum severi fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX1)
Versus hos tamen esse tu memento Saturnalicios, Apollinaris:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV4)
festosque dies de nomine phoebi ludos Apollinares dicit, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Syllano ex responso Marciorum fratrum, quorum extabant, ut Sibyllina, responsa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 701)
ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:3)
ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 6:3)
itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III Idvs Qvintilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:5)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
Sidonius Apollinaris carminis XXIII:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IV1)
C. PLINIUS APOLLINARI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 91)
C. PLINIUS DOMITIO APOLLINARI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 61)
Dicit Domitius Apollinaris consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae quam amiseram vitricus, post hos Ammius Flaccus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 13:2)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)

SEARCH

MENU NAVIGATION