라틴어 문장 검색

tropus est verbi vel sermonis a propria significatione aliam cum virtute mutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:1)
quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam quibus verbum pro verbo poneretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 222:1)
refert autem quantum hic tropus oratorem sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 243:1)
est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:1)
superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est , quae ex alio tropo alium velut viam praestat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 256:1)
quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo loco desideramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 257:2)
Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:3)
sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 262:2)
quanquam plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 274:1)
sunt etiam, qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 276:3)
atqui est propter quod dici tropus possit, quia est e duobus intellectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:3)
cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 2:1)
nam plerique has tropos esse , quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:1)
nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:3)
est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION