라틴어 문장 검색

Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
Huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, per administrationem nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui compositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 45:1)
Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti Marcellum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 23:1)
solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 25:3)
Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 3:2)
Ad haec imperator, ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum immemorem et ingratam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:1)
Terra tumet.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:1)
Cum tumeat tellus, monstrat se monstra daturam.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:4)
Equari uult rana boui, tumet ergo.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:1)
tumenti Natus ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:2)
premit ille tumentem:
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:5)
quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora;
(아풀레이우스, 변명 15:2)
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis;
(아풀레이우스, 변명 90:4)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)

SEARCH

MENU NAVIGATION