라틴어 문장 검색

Hujus mentum nunc primam germinabat lanuginem, nunc ibidem herba fimbriat prolixior, nunc luxuriantis barbae vellere silvescere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:9)
Nunc novaculae severitas barbae castigabat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:10)
Hoc tandem vulpis instrumentum dum ad unguem opere et ligaturis perduceretur, milites praedictorum principum loricati ad viginti in eadem vulpis protectione sunt constituti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:2)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
Ad unguem vero instrumento suae protectionis perducto, viri Christianorum loricati et clypeati circa machinam conglobantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:1)
eripere a dentibus et unguibus lanionis anxiatum festinat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:3)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
ungues suos acutissimos exerit ut laniet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:7)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Caput vero mirae grossitudinis erat, aures latissimae et pilosae, capilli cani cum barba, quae a mento usque ad umbilicum ejus profluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:10)
Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:1)
Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:2)
Ad hanc ducis consolationem, adorato a Venetis sepulcro Dominico et locis sanctis visitatis, Tankradus et Wernerus una cum patriarcha Dagoberto in Joppen reversi sunt, apparatum suum sine otio ad unguem iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:9)
Ad unguem tandem machina perducta et ab exercitu super muros erecta, in sublime porrecta est, ac fortissimi pugnatores in ea constituti ad expugnanda moenia urbisque defensores.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:8)
et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION