라틴어 문장 검색

et venationibus indulgens Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:8)
Ibique venationi operam dans post reversionem exercitus ad Rumerici castellum profectus ibique aliquantum temporis moratus ad hiemandum in Theodonis villa palatio suo consedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 168:2)
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:1)
Imperator post peractum Carisiaci conventum autumnalemque venationem ex more completam Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 266:1)
Ipse vero peracta autumnali venatione trans Rhenum ad hiemandum in loco, qui Franconofurd appellatur, profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:4)
ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:6)
Quo cum peracta venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 306:1)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
Ipse autem autumnali venatione completa circa hiemis initium Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:5)
transactaque autumnali venatione circa Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:5)
Aliis etiam causis, quae ad illius placiti completionem pertinere videbantur, congruo modo dispositis atque completis populoque ad sua ire dimisso ipse ad autumnalis venationis exercitium Franconovurdum villam profectus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:3)
Eodem anno inter duos fratres, Lotharium imperatorem et Ludewicum regem, tanta pax erat, ut in Hosninge simul plurimos dies cum paucis venationi operam dederunt, ita ut multi hoc facto mirarentur, et in pace discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:8)
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:3)
"confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:35)
"nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION