라틴어 문장 검색

Saturnalia transiere tota, Nec munuscula parva nec minora Misisti mihi, Galla, quam solebas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV2)
Parva suburbani munuscula mittimus horti:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIX1)
Sed si parva tui munuscula quaeris amici Commendare, ferat carmina nostra puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX3)
Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV5)
munuscula bene in rebus minoris aetatis usus est diminutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 183)
"Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:23)
qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:5)
Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 84:1)
Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:1)
tuum esse hoc munusculum putabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 23:6)
viaticum Crassipes praeripit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)
nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 9:2)
ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 6:1)
itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid instrumenti satis sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 4:3)
aes inquit alienum et tamen ne viaticum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 42 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION