라틴어 문장 검색

nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, insula quem triquetris terrarum gessit in oris, quam fluitans circum magnis anfractibus aequor Ionium glaucis aspargit virus ab undis angustoque fretu rapidum mare dividit undis Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:3)
quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:5)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis convenit, inde super terras fluit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 8:4)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
at non multa virum sub signis milia ducta una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant navis ad saxa virosque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:4)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Ora virum tristi pendebant pallida tabo, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:5)
Quod tantum virum vel aestimasse vel in libros rettulisse mirandum est vel potius dolendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 2:2)
sed vulnere largo Diffusum rutilo nigrum pro sanguine virus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:50)
Quodque virum toti properans imponere mundo Hos perdit Fortuna dies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:52)
Strage virum cumulata ratis, multoque cruore Plena, per oblicum crebros latus accipit ictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:63)
Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:40)
totaeque viro dant tela ruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION