라틴어 문장 검색

Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis ut continuae violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장1)
sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)
At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flavianis impingitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장1)
magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장4)
quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:2)
Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 8:1)
Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 31:1)
Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 10:1)
proruit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 629:1)
Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:2)
Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 14:1)
Saxa tulit penitus discussis proruta muris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:47)
Etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:4)
qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 1:1)
Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione Latrones [tenere] clamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION