라틴어 문장 검색

Factis omnibus capitaneis voluntariis, sub admonitione summae fidei ad invicem datis dextris indictum est ne istud verbum palam fieret, sed suppressum silentio nulli pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:1)
et sic eo foederato, universos Christianos ad omne tibi scias auxilium voluntarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:6)
«Scio quia vir magnae potentiae es et industriae, et non parce eos remuneras, qui tibi in obsequio militari voluntarii habentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:4)
Quapropter Hierosolymam profectus, patriarcham compellat, quatenus sibi aliquid pecuniae de oblatione fidelium impertiret, quam militibus dividens, voluntarios eos sibi redderet, ac secum teneret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:2)
Attamen, sicut consilio suorum disposuerat, iterum eos de transitu brachii maris admonebat, adeo de regni sui invasione [0608B] et impedimento sollicitus, ut magnis muneribus auri, argenti, ostri datis, ac majoribus promissis, apud istos obtinere et impetrare conaretur, quatenus multitudinem hanc redderent voluntariam transeundi brachium maris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:9)
Qui benigne viros commendans et hospitari praecipiens, nequaquam de hoc tam subito se posse respondere profitetur, donec, convocatis optimatibus suis, a domino patriarcha, consilium inierit, quid utilius et opportunius insistere valerent, et non frustra tam voluntarium vexaret exercitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:4)
Universis vero admonitis, ac voluntariis ad hanc obsidionem inventis, dies statuta est qua convenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia vallarent et coangustarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:2)
Tum quia unusquisque, quamdiu vivit, obnoxius est lapsui, nec senectus immunis a crimine;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:6)
Hoc enim instar est cujusdam doctoris et principis, meritoque senior a vetustioribus inchoavit, junior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:9)
) Ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:23)
ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:8)
sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:10)
sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION