라틴어 문장 검색

infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis Perpetuaeque premunt hiemes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:63)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
Sed rapidus Titan, ponto sua lumina pascens, Aequora subduxit zonae vicina perustae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:74)
Ire libet, qua zona rubens atque axis inustus Solis equis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:10)
Frigida Saturno glacies et zona nivalis Cessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:7)
illos rubicunda perusti Zona poli tenuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:43)
dulci sed pondere venter Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLI Zona2)
'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur, ut pater Aeneas et pater Appenninus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6512)
minae eminentiae murorum, quas pinnas dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 882)
fibris fibrae sunt eminentiae iecoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6001)
et si quem extenta plagarum quattvor audierunt etiam illi qui separantur zona ea, quae est in medio quattuor, id est fervens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2261)
et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7965)
verum festis diebus filo deposito pillea necesse erat accipere, quae secundum alios ad ostendendam sacerdotii eminentiam sunt reperta, sicut columnae mortuis nobilibus superponuntur ad ostendendum eorum columen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6645)
alii dicunt non propter eminentiam dignitatis hoc factum, sed quia cum sacrificarent apud Laurolavinium et eis exta frequenter aves de vicinis venientes lucis abriperent, eminentia virgarum eas terrere voluerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6646)

SEARCH

MENU NAVIGATION