라틴어 문장 검색

itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum - ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 44:1)
dilectus inde haberi est coeptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 84:2)
habitoque concilio delecti ad rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in colloquium adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 110:1)
optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 228:1)
sicyone datum est iis concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 230:1)
neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid vellent aut quid optarent, satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 233:1)
postero die advocatur concilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 239:1)
tandem Aristaenus, praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 241:1)
nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 242:1)
nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse, aut non sine responso eos dimittendos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 247:5)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:1)
quinque lege cautum testabantur, ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 287:2)
supererat unus iusti concilii dies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 288:1)
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION