라틴어 문장 검색

conclamat medioque in pectore fixa tela gerit, frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:4)
Concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:2)
Haud tamen ictus ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:2)
Spectabilis heros et veteris retinens etiamnum pignera formae ingreditur ramumque tenens popularis olivae a dextra laevaque duos aetate minores maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 43:3)
Utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:3)
Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris et coeunt ut aves, si quando luce vagantem noctis avem cernunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:2)
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis infestat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:4)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 317)
offensa tandem iugis indulgentiae censura iustis excitatur motibus, dextram perarmat rompheali incendio, nimbos crepantes et fragosos turbines vibrans tonantum nube flammarum quatit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium21)
adnuit dexter Deus et secundo prosperat vultu, velut hoc salubre fidimus nobis fore, quod dicatas carpimus escas, sit bonum, supplex precor, et medellam conferat membris animumque pascat sparsus in venas cibus obsecrantum Christicolarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium14)
macte iudex mortuorum, macte rex viventium, dexter in parentis arce qui cluis virtutibus, omnium venturus inde iustus ultor criminum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae54)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)

SEARCH

MENU NAVIGATION