라틴어 문장 검색

Huiusmodi enim proportiones quaeque ad terminorum differentias pertinent, ut paulo post demonstrabitur, in naturalis primum numeri dispositione cognoscimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:6)
Quare ordine disputatio progredietur, si ab ea primo inchoandum sit medietate, quae in numeri differentia non in proportionis speculatione versatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 2:3)
In qua neglecta proportionis aequalitate terminorum tantum differentiarumque speculatio custoditur, ut:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:2)
aequales enim sunt differentiae, sed eadem proportio atque habitudo non est. Si igitur in tribus terminis consideratio sit, continua proportionalitas dicitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:4)
sin vero hic alius dux et alius comes, illic vero utrique sint alii, vocabitur disiuncta medietas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:5)
Sit continua medietas j ij iij. Hic unus a duobus et duo a tribus solis tantum singulis distant, et sunt eaedem differentiae, proportiones vero aliae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:8)
Nam si aequales terminos intermittas et uno sese in priore dispositione praetereant, si singulos intermittas, solius binarii notabitur differentia, sin vero duos praetereas, ternarii, si tres, quaternarii, si quattuor, quinarii.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:12)
Et ad eundem modum uno plus, quam intermiseris, erit illa, quam quaerimus, differentia terminorum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:13)
Namque si in tribus terminis singuli relinquantur, binarius semper intererit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:14)
Videsne ut, cum superius in naturalis numeri dispositione se termini singulis praeterirent, praetermissis duobus et iiij unus ad iij et iiij ad quinarium comparati binarium solum in differentia retinuerint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 2:1)
Qualitas autem proportionis eadem non erit, quamvis sint aequis termini differentiis distributi.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 3:3)
Ut si ponantur j ij iij, unus et iij quattuor reddunt, duo vero, qui medius inter utrosque est, quaternarii medietas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 4:2)
Quod si bis medietatem ducas, aequus erit extremitatibus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 4:3)
Sin vero disiuncta sit, quod fit ex utrisque extremitatibus compositis, hoc ex duabus medietatibus redditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 4:5)
Est illi hoc quoque solida proprietate coniunctum, quod quemadmodum sunt omnes termini huiusmodi dispositionis ad se ipsos, ita sunt differentiae ad differentias constitutae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION