라틴어 문장 검색

Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 23:1)
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 6:1)
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμουσ videri primam hebdomadam et secundam et tertiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 15:1)
Is Diagoras tris filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 4:2)
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:1)
Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 5:1)
Est autem, inquit, tertium quoque inter duo ista quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 11:1)
tum in tertio loco esse hospites;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:3)
Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:1)
tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:2)
Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 4:1)
die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo die in arce eius oppidi ius dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 12:1)
Nam tres versus sunt, non duo, ad Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 10:1)
Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 13:1)
si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION