라틴어 문장 검색

sceleris vestigia n. bene nullum vult esse praesentium temporum vitium, sed reliquias dicit esse superioris aetatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 133)
vestigia autem scelerum dicit bella civilia, quae gessit Augustus contra Antonium apud Mutinam, contra L. Antonium autem, fratrem Antonii, apud Perusiam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 135)
irrita ad nihilum deducta vestigia;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 141)
in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 2211)
errabunda bovis vestigia illud expressit, quod uno verbo Homerus ait εἰλίποδασ βοῦσ, hoc est flexis pedibus inceden- tes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 581)
hedera formosior alba quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 381)
antipodes autem dicuntur, quod contra nos positi sunt contrariis vestigiis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2353)
hederae pandunt vestigia nigrae hederae indicant frigus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2581)
nam 'vestigia' appellavit indicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2582)
huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3894)
primus et ire viam matris praeire vestigia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 771)
Itaque cum diluculo ad mare inambulando litori pergeremus, ut et aura adspirans leniter membra vegetaret et cum eximia voluptate molli vestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens osculu, labiis pressit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 4:1)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION