라틴어 문장 검색

hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 7:3)
sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis, statim ut incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:2)
Post quae repetivit Gallias Richomeres, ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 2:1)
Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:1)
Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:2)
Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:2)
Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 9:1)
Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:2)
Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 3:2)
Et mittens legationem Theodericus, Festum, caput senati, ad Zenonem imperatorem, et ab eodem sperans vestem se induere regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 5:4)
Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:2)
Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:4)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
Sperare licet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:5)
Speret qui metuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION