라틴어 문장 검색

ea ultio, incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장3)
Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장7)
suffragia et existimationem senatus reperta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장5)
pertinere ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui honestis sermonibus auris imperatoris imbuant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장6)
hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, quos reformidet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장9)
non magis sua oratione Thraseam quam iudicio senatus adflictum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장8)
se unum esse ex illo senatu, qui simul servierit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장11)
Helvidius arbitrio senatus agendum censuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장4)
Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus laudes gratesque decretae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장1)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
Quo die senatum ingressus est Domitianus, de absentia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et modica disseruit, decorus habitu;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장1)
signo ultionis in accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut commentariorum principalium potestatem senatui faceret, per quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장13)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
nec destitit senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장5)
et Sulpicia Praetextata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret senatus, ultores aderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION