라틴어 문장 검색

Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:1)
Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:9)
itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 236:1)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION