라틴어 문장 검색

Aenigmata loquor?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 1:2)
solvunt ligantque quaestionum vincula per syllogismos plectiles.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말8)
sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal finxerat auriculasque suo spoliarat honore, dux populi peccantis adest de monte corusci luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo incisas digito caeca ad tentoria defert, sed cadit in faciem plebs non visura profundae legis in effigie scriptum per enigmata Christum, infelix, quae luce oculos praestricta paventes texerit et presso faciem velarit amictu!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3106)
non inmemor ille requiret sua munera fictor et auctor propriique aenigmata vultus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti37)
"is ipse tantum non habet argenteorum aenigmatum Augustus arcem possidens, cui nummus omnis scribitur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.39)
illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:6)
utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:2)
et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 99:2)
quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 126:1)
finiemus non licet abdicare filium syllogismo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:4)
sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura , et syllogismos, qui est qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 171:1)
quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:1)
et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:3)
est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
nam et epichirema syllogismi pars est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION