라틴어 문장 검색

squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
"Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno ingerit adflatu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:129)
squalent rubigine prata et nihil adflatum vivit:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:142)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:2)
altera latior, et ore paulo latiore, per quam possit afflari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:4)
Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici exercitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장1)
populus cum lauru ac floribus Galbae imagines circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장4)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:4)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
trepidam Phaethon adflavit ab alto Tisiphonen, graviorque locos iam luce propinqua
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 228:1)
Illi ubi consertis iunxere frementia telis agmina virque virum galeis adflavit adactis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION