라틴어 문장 검색

Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:1)
pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:3)
Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장29)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)
luce enim albescunt omnia, non lux albescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5863)

SEARCH

MENU NAVIGATION