라틴어 문장 검색

Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμουσ, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 1:1)
Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 4:1)
erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri (ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra), segnius commoratus, in modum acuti mucronis obtunsus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 11:3)
Ad gratiam tamen precantium, coerciti sunt aliqui lenius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 7:1)
Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos miris:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:1)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:2)
Mittebat tamen assidue suadendi quosdam peritos, ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves et finitimos alios, nunc timore nunc praemiis eos ad societatem alliciens, veniamque petulantiae interdum promittendo cum . . t ulterius per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 33:1)
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:1)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(아풀레이우스, 변명 18:2)
atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior.
(아풀레이우스, 변명 20:5)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:46)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)
"iam enim faxo scias quemadmodum sub meo magisterio mali debent coerceri,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION