라틴어 문장 검색

in medio scopulis se porrigit Aetna perustis, Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos, Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur et, quotiens detractat onus cervice rebelli in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:73)
procul ignea lucet ales, odorati redolent cui cinnama busti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:214)
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 5:1)
denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:5)
per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:1)
"Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum condita esse cum Cyro."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 38:6)
vidisse putant Dolopeia busta intrantemque Amyron curvas quaesita per oras
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 13:1)
talis ab aequorei consurgens aggere busti emicuit;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 98:1)
denique testis erit morti quoque reddita praeda cum teres excelso coacervatum aggere bustum excipiet niveos percussae virginis artus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 21:1)
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:1)
Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:6)
Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
"Optabam ego anathema esse pro fratribus meis?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:16)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)
at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION