라틴어 문장 검색

quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:2)
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:1)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:4)
quamquam hoc ipsum praesumptiose arroganterque loquar;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 1:2)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION