라틴어 문장 검색

An quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:4)
sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:4)
quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 6:9)
sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 12:1)
quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 13:1)
nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:2)
quis enim est tam excors, quem ista moveant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:3)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)
adorat haec brutum pecus, indocta turba scilicet, adorat excors natio vis cuius in pastu sita est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias22)
terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors dividuum regnare Deum super aethera credas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 14)
verum ego nunquam adeo astutus fui Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 235)
Astute.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 215)
Astutus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 110)
Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION