라틴어 문장 검색

me nec tam patiens Lacedaemon nec tam Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 74)
minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:3)
itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 86:2)
sic auspicatus bella non melius gerit.
(세네카, 아가멤논 4:9)
Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 6:7)
quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra naui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.34)
Per ego auspicatos regii thalami toros, per spes futuras perque regnorum status, Fortuna varia dubia quos agitat vice, precor, brevem largire fugienti moram, dum extrema natis mater infigo oscula, fortasse moriens.
(세네카, 메데아 5:17)
quod se nosse omnes vis, ex Lacedaemone Chilon.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 72)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
hic lapis est de quinque locis dans quinque colores Aethiops, Phrygius, Parius, Poenus, Lacedaemon, purpureus, viridis, maculosus, eburnus et albus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 4)
Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:3)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION