라틴어 문장 검색

quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an universam audire orationem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:3)
Tum Balbus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:4)
non enim mediocriter moveor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:4)
Habes Balbe quid Cotta quid pontifex sentiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:1)
' Tum Balbus Quam igitur a me rationem inquit Cotta desideras?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:4)
Rectissume inquit Balbus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:7)
Quid est inquit Balbus, si tibi persuasum est, cur a me velis discere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:2)
Tum Cotta Rumoribus inquit mecum pugnas Balbe, ego autem a te rationes requiro * * * * * secuntur quae futura sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:5)
Non igitur adhuc, quantum quidem in te est Balbe, intellego deos esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:8)
Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 17:3)
Tum Balbus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:2)
videre oportet Balbe quid tibi concedatur, non te ipsum quod velis sumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:8)
sed non omnia Balbe quae cursus certos et constantis habent ea deo potius tribuenda sunt quam naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:1)
Naturae ista sunt Balbe, naturae non artificiose ambulantis ut ait Zeno, quod quidem quale sit iam videbimus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:4)
Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, quoniam quid diceret quod intellegi noluit omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION