라틴어 문장 검색

Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:1)
si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:6)
Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:2)
Adjicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius, aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:1)
Vomitus quoque biliosus non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 56:1)
Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 67:3)
Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:6)
etiam ex aspritudine lippitudo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:3)
ipsa deinde aspritudinem auget, fitque ea in aliis brevis, in aliis longa, et quae vix umquam finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:4)
Quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine, neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:7)
Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 63:1)
Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est, et id quod σμιλίον vocatur, et id quod pyxinum, et id quod σφαιρίον. Si composita medicamenta non adsunt, felle caprino, vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 63:3)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:5)
Post haec inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:1)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION