라틴어 문장 검색

Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:1)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:1)
mox vera fides numenque refulsit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:151)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)
tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos indignata tegi, iam caligantibus armis debilis Orion dextram miratur inertem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:12)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:148)
quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 4:3)
tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 25:1)
Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 4:2)
Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 5:1)
prodidit et piceo comitem miserata refulsit Luna polo;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 209:1)
celsis procul ipsa refulget cornibus ac summa palearia sustinet unda.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 424:1)
quod tam lugubre refulsit sidus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 63:2)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION