라틴어 문장 검색

Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine χηρίον a Graecis nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:1)
Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur, sed, subjecto jam vetustiore pure, callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 2:4)
Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
Hac ratione saepe rimae callo quodam implentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:1)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebunt, eodem callo glutinantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:3)
deinde , quum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 27:3)
inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:7)
non quisquam fruitur veris odoribus Hyblaeos latebris nec spoliat favos, si fronti caveat, si timeat rubos;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:4)
sic mollibus olim stridula ducturum pratis examina regem nascentem venerantur apes et publica mellis iura petunt traduntque favos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:232)
apta fretis abies, bellis accommoda cornus, quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, ilex plena favis, venturi praescia laurus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:52)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
rorabunt querceta favis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:201)
veluti pastoris in ora commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt et tenuis saxi per propugnacula cinctae rimosam patriam dilectaque pumicis antra defendunt pronoque favos examine velant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:273)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION